Haec series emissionum Latine facta tractat litteras Neo-Latinas quae dicuntur. Auscultantes invenient cum explicationes et enodationes textuum et contextuum, tum cogitationes de lingua ipsa longivivace et restauratione viva eius. Spero me et hoc propositum fructui et solacio fore vobis qui colant et diligant non modo Latinitatem et artem philologicam, sed etiam—immo praecipue—iustitiam.
Colloquium apud Franciscum Baconem de natura investiganda
Tracto nonnulla desumpta ex praefatione operis "Novum Organon" a Francisco Bacone scientiarum perito necnon fere poeta scripti.
10 Aug 2020
Colloquium apud Petrarcam de pertinacia spei humanae
Loquor cum Petrarca de epistula sua, III.19 in libro epistularum familiarium, de pertinacia spei humanae.
10 Apr 2020
Schola Prima de Somnio Kepleris
Prima schola de opere quodam miro iucundissimoque, cui nomen “Somnium Kepleris.”
Haec emissio certe crassa Minerva facta est: malo plures emissiones et frequentius, licet non polite confectas, praebere quam emissiones politas rarissime in lucem edere.
19 Mar 2020
Epistula Tychonis Brahe ad Johannem Keplerem explicata enodataque (pars prima)
In qua emissione lego, enodo et commentaria facio de aliquibus excerptis ex litteris ab Tychone Brahe ad Johannem Keplerem scriptis.
Haec emissio auscultari potest sine praeparatione, sed verisimiliter plus et fructus et sensus ex ea carpseritis si priorem emissionem de re publica literaria his ipsis temporibus nobis restauranda auscultatis.
18 Mar 2020
De re publica literaria et imaginaria hoc tempore pestilentiae ipso instauranda
Exhortor: artibus nostris exerceamus, computatris nostris cantemus, ex operibus praedelectis recitemus, omnia pulchra describamus et exprimamus quae nunc ipsum, tempore pestilentiae et maeroris et isolationis, etiam nunc videmus. Deinde computatris placatis mittamus opera nostra inter nos, commercium rei publicae imaginariae ubique instituamus, fundamenta salutis mentalis his insolitissimis temporibus iaciamus.
15 Mar 2020
Solacia apud Recentiores - De nomine seriei
Rationem nominis seriei explico - et quidem aliter quam in animo habebam, pestilentia complures nostrum domi manere cogente. Propositum meum emissiones frequentius, sed minus politas et paucioribus adnotationibus confectas in lucem edendi, solacii causa, etiam explico.
6 Mar 2020
Examen Hebdomadis #1
Quo peto sententias et desiderata vestra quae ad hanc seriem Podcastitatis attinent et resumen huius septimanae facio.
2 Mar 2020
Prognosticon Hebdomadis #1
In quo nuntio ea quae constitui hac hebdomade facere (saltem quae ad hanc seriem Podcastitatis attinent) et commentaria vestra ad seriem meliorem et utiliorem reddendam peto.
28 Feb 2020
Apologia pro methodis et propositis meis
Hac in emissione offero notiones et sententias meas de conceptu et ratione huius seriei.
27 Feb 2020
Invitatio et Introitus
Hac in prima emissione contemplor neque praebeo causas cur tandem excogitaverim hanc seriem et narro fabulam de coniunctione mea cum lingua Latina et Latinitate, qualis fuerit et sit et qualem spero fore vel fore posse et mihi et aliis qui et delectantur et perturbantur hac disciplina et historia eius.
Reach and audience
Public platform figures. Ratings count people who left a rating, not total listeners.
Apple Podcasts (US)
5.0 / 5
4 ratings
Contact Colloquia apud Recentiores
Guest appearances
Does not typically book guests
Based on episode analysis; this does not confirm that the show is currently accepting guests.
Host of Colloquia apud Recentiores?
Claim your podcast to manage its listing and keep your show details accurate.
Pod Engine is an independent podcast discovery and analytics service and is not affiliated with or endorsed by this podcast. Artwork and show content belong to their owners. Full legal notice.
Explore this show Podcast research with Pod Engine