

Nuntii Latini
Discipuli Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis
4.9from 44 ratings
- 48
- Episodes
- 44
- Ratings
- Monthly
- Cadence
- 2024
- First episode
About Nuntii Latini
Nuntii Latini Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis
- Publisher
- Discipuli Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis
- Category
- education · news
- Language
- la
- Explicit
- No
- First episode
- 14 Mar 2024
- Latest episode
- 6 Nov 2026
Latest episodes
48 episodes in the feed.

6 Nov 2026
diē sextō mēnsis Novembris
Comitia Americāna Suffrāgiīs in Americā lātīs, factiō sinistra, quae Populāris vocātur, in ūtrāque senātūs camerā pollēbit. Quod mōre āctum est: nam saeculō vīcēsimō prīmō semel tantum, vidēlicet annō bis millēsimō secundō, potuit factiō praesidis auctōritātem in senātū retinēre tertiō annō post praesidem ēlectum. Hōc igitur discrīmine rēs pūblica Americāna ab Eurōpaeīs differt: quod in Eurōpā magistrātūs etiam sunt senātōrēs, sed in Americā magistrātūs saepius senātuī oppōnuntur. Pretia in forīs bursālibus corruērunt, cum multī metuant nē factiō sinistra velit artificiālem intelligentiam cohibēre. Praeses Paraquāriae mūnere abdicat Iacōbus Peña, praeses Paraquāriae, mūnere abdīcāvit, et Petrus Alliāna ēiusdem factiōnis in locum ēius succēdet. Nam Peña ōlim coniunctus erat cum dōmō argentāriā cūius nōmen est “uēnō,” quae dēcoxit nec dēposita cīvibus rependere posse vidētur. Tam amīcī quam inimīcī praesidem coram senātū accūsant, ut dīmōveātur. Commeātus āerius in Eurōpā Propter falsās minās dē occultīs pyrobolīs factās, ad trīginta āeroplāna in Eurōpā coācta sunt ad terram dēscendere. Incertum est, quī hominēs minātī sint sē āeroplāna dīruptūrōs. Haītia Vilsō Jōsēphus, dux latrōnum quī Kat San Mawozo sīve Quadringentōs Inexpertōs sē appellābant, est ā mīlitibus Salvātōriānīs captus. Plūrēs mīlitēs Salvātōriānī nunc in Haītiā operantur quam mīlitēs Coetūs Omnium Gentium, quī ipsī missī erant ut latrōnēs reprimerent. Salvātōriānī enim missī sunt, quī aut quattuor Salvātōriānōs ā latrōnibus oppugnātōs domum redūcerent aut eōrum caedem ulcīscerentur. Sahāra Occidentālis Post trīginta et quinque annōs, pax in Sahārā Occidentālī ā Coetū Omnium Gentium nōn iam cōnservābitur. Marōcum, quod terram illam sibi vindicat, hōc gaudet; sed sēditiōsī, quī nōmine Polisāriī Frōntis appellantur et auxiliō Algeriānōrum foventur, metuunt. Mīlitēs Omnium Gentium sub nōmine MINURSO nōtī in eā regiōne trīginta et quinque annōs mānsērunt. Belgae Philippus rex Belgārum nōn permīsit Bartholomaeō De Wever, ministrō prīmāriō, ut magistrātū suō abdicāret. De Wever enim nōn potuit inter factiōnēs pacīscī, ut ratiōnēs acceptī et impēnsī aequārentur: nam aliī senātōrēs cupiunt sumptūs dēminuere, aliī vectigālia augēre. Belgae igitur, quippe quī dē ratiōne aeris pūblicī administrandī cōnsentīre diū nollent, magnum aes aliēnum cōnflāvērunt. Paulus Mackenzie damnātus In Keniā Paulus Mackenzie, quī centum et nōnāgintā puerōs cibō usque ad mortem prīvāvit et cadāvera in silvā sepelīvit nē invenīrentur, ā iūdicibus damnātus est et ducentōs annōs vinculīs pūblicīs tenēbitur. Mackenzie enim praedicāvit fīnem mundī īnstāre, itaque fidēlēs oportēre fame perīre ut ad caelum pervenīrent. Ad quingentī ēius discipulī sunt mortuī. Pastor autem ipse nōn adeō fidēlis fuit, ut suum gregem in caelum sequerētur; itaque reliquam vītam in carcere dēget. Iūdex Mexicānus in Columbiā comprehēnsus In Columbiā, terrā Americae merīdiōnālis, Ludovīcus Benítez Alcántara, iūdex Mexicānus, comprehēnsus est crīmine corruptiōnis, cum vīcēna centēna mīlia dollārōrum accēpisset ut līberāret Andrēam Clark, cīvem Canadēnsem quī partem in mercātūrā cōcaīnī ēgisse fertur. Americānī igitur quaerunt ut Benítez in suam dīciōnem reddātur quī causam dīcat. Clark ipse iam est in dīciōnem Americānōrum trāditus.

30 Oct 2026
diē trīcēsimō mēnsis Octōbris
Comitia Brasiliāna Suffrāgiīs in Brasiliā lātīs numerātīsque, Ludovīcus Ignātius Lūla da Silva quartum dēsignātus est praeses. Alter candidātus, Flāvius Bolsonārus, auxiliō Argentīnōrum speculātōrum frētus in exilium fūgit, cum didicisset jūdicem Lūlae amīcum et sibi īnfestum decrēvisse litterās commeātūs sibi nullō crīmine accūsātō capiendās esse, nē in aliam quandam terram proficīscerētur. Plērīque putābant Bolsonārum fore victōrem, ut cūius factiō, post alia comitia nuper habita, in senātū nunc plūrimum pollēret. Itaque Lūlā dēsignātō et Bolsonāriō profectō forum bursāle Brasiliānōrum est quassātum, et pretium nummōrum decimā parte dēminūtum est, nec aerārium syngraphās pūblicās in auctiōnibus vendere potuit. Terror in Iordāniā In Iordāniā terrōristae in Graecam ecclēsiam Sancti Georgiī impetum et strāgem caedemque Christiānōrum fēcērunt. Novem occīsī sunt, quadragintā vulnerātī. Abdallāh rēx Iordānōrum, quī ipse superstitēs in nosocomīō cōnsōlābātur, imperāvit custōdibus ut terrōristās ferreā manū reprimerent. Comitia Serbica Suffrāgiīs in Serbiā lātīs numerātīsque, Alexander Vučić, quī duodecim annōs rem pūblicam administrābat, concessit ā discipulōrum factiōne sē victum esse. Duōs enim annōs adversus eum reclāmāverant discipulī, quippe quī corruptōs magistrātūs aegrē ferrent. Incertum autem est, quis futūrus sit minister prīmārius. Clādēs in Hispāniā In Hispāniā ad septuāgintā hominēs periērunt, et multī aliī vulnerātī sunt, cum alterum trāmen ferriviārium celeriter mōtum in alterum statūtum incurrisset. Machādō in Venetiolam regressa Maria Corīna Machādō, Νīcolāō Madūrō tyrannō opposita atque ob eam oppositiōnem Nobeliānō praemiō pācis decorāta quae praemium suum praesidī Americānō dōnāvit, in Venetiolam regressa est. Madūrō enim sublātō, Corīna Machādō cupit viam suīs aperīre ad comitia populāria habenda. Dē comitiīs Columbiae Britannicae Suffrāgiīs in Columbiā Britannicā lātīs numerātīsque, factiō Cōnservātīva prīmam victōriam post ferē centum annōs reportāvit, et sexāginta quattuor senātōrēs ē nōnāgintā tribus habēbit. Ex alterā parte, factiō Nova et Populāris, quae sex annōs prōvinciam administrābat, vīginti et septem senātōrēs obtinet. Nam ēius dux, David Eby, quī et minister prīmārius prōvinciae erat et duōs aliōs annōs summum magistrātum gerere poterat, subitānea comitia dē imprōvīsō et sine causā indīxit, quibus Eby sēmet ipse honōribus officiīsque prīvāvit et auctōritātem suae factiōnis perdidit. Īnstitūtum Cōnfūtiānum perīculōsum habitum Americānōrum minister bellīs gerendīs praepositus dīxit īnstitūta Cōnfūtiāna esse perīculō reīpūblicae. Nam Sīnēnsēs dictitant sē īnstitūta Cōnfūtiāna ideō condere, ut suum modum vivendī lātius dīvulgent; sed magistrātūs Americānī dīcunt īnstitūta rēvērā eō spectāre, ut nova inventa surripiant et vōcem Sīnēnsis factiōnis communisticae prōpāgārent. Ministrī mīlitārēs agunt, ut īnstitūta claudantur. Dē rē Gallicā Lūtētiae Parīsiōrum in harpastō Americānō lūsōrēs Pittsburgiānī, quī “Steelers” sīve “Chalybeī” appellantur, Sanctōs lūsōrēs Neoaurēliānōs vincērunt. Christīna Lagarde Christīna Lagarde, praeses argentāriae Eurōpaeae, dīxit sē officium mēnse Februāriō dēpositūram. Quō factō poterunt dūcēs Eurōpaeī novum praesidem sēligere ante comitia in Galliā habenda. Dīxit enim Lagarde sē cupere dē rēbus factiōsīs nōnnulla dīcere, quae prae officiō nequit dīcere. Valthārius Koenig et Patrīcius Stewart Hāc hebdomade duō histriōnēs inter nōtissimōs numerandī, vidēlicet Valthārius Koenig et Patrīcius Stewart, ad astra migrāvērunt. Patrīcius Stewart, histriō Shakespeariānus quī Sēiānum ēgit in spectāculō “Ego, Claudius” īnscriptō, etiam equēs baccalaureus creātus est ā regīnā Britannōrum. Koenig autem Alfrēdum Bester ēgit in “Babylōniā Quīntā.” Quōrum uterque in Classe Stellārī meruit et fortiter īvit, quō nēmo anteā īverat

23 Oct 2026
diē vīcēsimō tertiō mēnsis Octōbris
Salvātōriānī in Hāītiā Nayib Bukēlē, praeses Salvātōriānōrum, centūriam ēlectōrum mīlitum in Hāītiam mīsit, quī quattuor aliōs mīlitēs ā latrōnibus Hāītiānīs captōs aut redūcerent aut ulcīscerentur. Lātrōnēs enim grassantur per Hāītiam, cūius rēs pūblica abhinc duōs annōs omnīnō corruit. Itaque Coetus Omnium Gentium cōpiās ad lātrōnēs coercendōs immīsit, quibus inceptīs Salvātōriānī auxilium technicum praestābant. Cōpiae autem Omnium Gentium nōndum potuērunt captōs Salvātōriānōs invenīre, quārē Bukēlē alteram centūriam mīsit, alteram iam mittit. Commercium cum Russīs gerendum Praeses Americānus interdictiōnem, quā nōn licuerat Americānīs oleum Dīseliānum ā Russīs emere, et aliās interdictiōnes in magistrātūs et societātēs Russōrum lātās sustulit. Ūcrāīnēnsibus autem minus favēre coepit, atque etiam hortātus est ut novus quīdam dux creētur in locum Volodimīrī Zelenskiy, quippe quī Russōrum facultātem petroleī aliīs gentibus exportandī oppugnāverit. Zelenskiy etiam rūmōrem cōnfirmāvit, Americānōs et Russōs et Sinēnsēs sine Ūniōne Eurōpaeā colloquī velle dē armīs atomicīs cohibendīs necnōn dē pāce inter Russōs et Ūcrāīnēnsēs compōnendā. Prīma igitur nāvis onerāria, oleō Dīseliānō plēna, iam proficīscitur Novum Eborācum petēns. Russī et Ūcrāīnēnsēs, quōs uxor praesidis Americānī convocāvit, indūtiās fēcērunt ut Oleshkiae urbis cīvēs, quī omnēs aetāte prōvectī sunt, ē bellī perīculō dēdūcī possent. Incendium in Canadēnsium castrīs In Canadēnsium castrīs Wainwright dictīs et in Albertā prōvinciā sitīs, quattuor mīlitēs periērunt et vīgintī et septem sunt vulnerātī, cum grānāta sīve pyrobolus manuālis incendium excitāsset, quod ventī in magnam et subitāneam conflāgrātiōnem auxissent. Metus bellī in Arabiā Americānī administrōs lēgātiōnis cīvēsque suōs dē Arabiā Saudiānā dēdūcunt. Quod palam dīcitur fierī propter impetūs Houthiānōrum, quī missilia in Arabiam Saudiānam mittunt; sed Americānī cīvēs suōs dē terrīs fīnitimīs quoque dēdūcunt, quod timōrem movet, nē Irāniānī missīlibus aliās gentēs oppugnent. Russī quoque feruntur suōs cīvēs dē Irāniā dēduxisse, quod metum bellī auget. Aegȳptōrum autem senātus dēlīberat, an mīlitēs ad Arabiam Saudiānam mittantur quī Houthiānōs arceant. Tumultūs per Galliam Lemovīcum cūria mūnicipālis, quae centum et sexāgintā annōs et per duo bella tōtīus mundī steterat, ā tumultuōsīs est incēnsa. Per tōtam Galliam reclāmātur: nam aliī iuvenēs prō ēducātiōne puerōrum, aliī aetāte provectiōrēs in aucta pretia omnium reclāmant; et ā magistrātibus dīcuntur aliī factiōsī, vidēlicet fautōrēs partium sinistrārum, tumultūs fovēre, dum aliī mōre lātrōnum nihil quaerunt nisi ut tabernās dīripiant et mercēs fūrentur. Emmanuēl Macron, praeses Gallōrum, dīxit magistrātūs operam dātūrōs esse ut reclāmātōrēs legitimī ā tumultuōsīs et fūribus discernerentur, ut vox populī audīrētur et salus populī defenderētur.
Reach and audience
Public platform figures. Ratings count people who left a rating, not total listeners.
- Apple Podcasts (US)
- 4.8 / 5
- 25 ratings
- Spotify
- 5.0 / 5
- 19 ratings
Contact Nuntii Latini
- Guest appearances
- Books guests
Based on episode analysis; this does not confirm that the show is currently accepting guests.
Shows with a similar audience
Host of Nuntii Latini?
Claim your podcast to manage its listing and keep your show details accurate.
Pod Engine is an independent podcast discovery and analytics service and is not affiliated with or endorsed by this podcast. Artwork and show content belong to their owners. Full legal notice.
Explore this show
Podcast research with Pod Engine





